CALCE occiput feriendi

CALCE occiput feriendi
CALCE occiput feriendi
in saltatione, ritus, apud Veteres recentioresque in usu, memoratur Iul. Caes. Scaligero Peotices l. 1. c. 18. ubi de variis Saltationis speciebus: Omnium corruptissma Gaditana, ---- Eius modos produnt tres, Chironomiam, a manuum agitatione: Halma, a saltu: Lactisma, a calcitratione. Nunc quoque Hispani calce occiput aliasque contingunt partes. item vestigiô terram feriunt: id quod appellant Calceationem. manus complodunt: earum alterutrâ, aut utrâque in soni numerum pectus, femora frontem, calcem, os, terram pulsant: digitorum crepitu, tibiarum aut tympanorum momenta assequuntur etc. Vide quoque infra Lactisma: item Pila, ubi de eo lusus genere, quod a Calce Itali vocant; porro voce Pugil.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”